Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Denique ipsa oratio sancti Ionae docet dominicae passionis esse mysteria: et dixit: clamaui, inquit, ad dominum deum meum in tribulatione mea et audiuit me de uentre inferni. uides quia inferni uentrem dixit, non ceti. dominus autem non in cetum, sed in infernum descendit , ut et illi qui in infernis erant a perpetuis uinculis soluerentur . denique plerique etiam resurrexerunt.

quae autem flumina circumdederunt Ionam aut de qua abysso dixit Ionas: abyssus circumdedit me nouissima, mersit caput meum in fissuras montium, descendi in terram cuius serae sunt continentes aeternales? utique hoc ad personam Ionae non quadrat et conuenit.

filius autem dei descendit in fissuras montium, quando descendit in tumulum. ipsum enim Ioseph, sicut euangelium docet, posuit in monumento suo nouo, quod excidit in petra, et aduoluit saxum magnum ad ostium monumenti. denique et in alio libro: posuit, inquit, eum in monumento exciso, in quo nondum quisquam positus erat.