Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Uide si etiam illud discrepat ab euangelio quod de Iona legimus, qui dormiebat in uentre nauis et stertebat, in quo sacrae passionis figura praecessit. sicut enim Ionas dormiebat in naui et stertebat securus quasi non metuens deprehendi, ita dominus noster Iesus Chiistus, qui figuram illam sacramento suae mortis impleuit, tempore euangelii in naue dormiuit, et sicut ille tribus z: diebus et tribus noctibus fuit in uentre ceti, ita filius hominis tribus diebus et tribus noctibus fuit in corde terrae in sui corporis passione.

qui ubi se excitauit a morte et somnum sui corporis relaxauit, ut pro salute resurgeret uniuersorum, discipulos uisitauit. hic est ergo uerus Ionas, qui obtulit animam suam redemptionem pro nobis. 30 [*]( 2 *Ps. 43, 24 11 sese composuit] cf. Uerg. Georg. 4,1sy 18 Matth. 8,25 20 cf. Ion. 1,5 25 cf. Matth. 12,40 29 cf. Marc. 16,14 30 cf. Matth. 20,28 ) [*]( 1 tibi] et ibi F 2 exsurge (bis) Ev 3 repellas] add. nos BCm2 usque om. Dml usque in finem in ras. C 11 securo fi 12 sese v huic] add. et BOfJ apostolus per comp. B 13 potestatis BC potestas et flav prouidentia (om. que) BCftav 25 naui fJav 26 coeti B caeti C 27 in corde terrae fuit BC alt. in] ut B 28 ut] et Bml )

323
propterea ergo sublatus et missus est in mare, ut exciperetur et deueraretur a ceto , quo intra aluum oeti positus eius interiora uacuaret. de quo ceto hoc dictum sit, audi Iob dicentem:

qui habet, inquit, magnum cetum captiuum reddere. quis iste est, utique cognoscis, cum legeris, quod dominus noster Iesus Christus captiuam duxerit captiuitatem; deuicto enim aduersario et inimico nos, qui captiui eramus, coepimus libert*tem possidere per Christum.