Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

unde Graecus expressius dixit: ut s is multoram dierum, hoc est noXvrf/ieQoq; quicumque enim cultus pios sedulo seruat officio, a tenebris noctis alienus in dierum luce uersatur. et ideo, qui legit Deuteronomium, leget, inquit, illud omnibus diebus uitae ouae, non utique noctibus, sed diebus, quia dies fulget legenti mysteria ueritatis et diuinae pietatis oracula. consideremus sequentia. [*]( 1 cf. Matth 24, 26 7 cf. Matth. 24, 29 8 cf. Matth. 13, 43 12 *Ps. 119, 5 15 cf. Ps. 101, 25 17 *Ex. 20,12 24 *Ex. 20,12 27 Deut. 17,19 ) [*]( 4 credamus] add. in Bfi lumen] add. in {la 6 ergo] add. sunt Bm2C 12 quod] quia av 13 quomodo] add. enim av 14 comprehendinatum Cml compera(-para-2?)ndinatum doloret Aml 16 celebrandi AF 19 debemuB BCml 20 saepe om. (J 21 etiam] enim F 25 polimeros ADFm.2 pollimeros Fml polymeros cet. cultos Bml 23 misteria DF )

266

Manus tua gentes disperdidit, et plantasti eos, afflixisti populos et e xpuli sti eos. scimus quidem quod multas gentes eradicauerit dominus et euerterit, ut possessionem sibi Iudaeorum populus inueniret, quarum gentium terras Abrahae semini daturum se dominus declarauit. sed cum psalmus iste euangelium domini et tempora aduentus eius annuntiet, non mihi uidetur quae superius a Iudaeis gesta sunt

recensere, sed quae futura signare, quemadmodum crediturus esset populus nationum. confirmat igitur fidem ecclesiae, antequam nuntiet, et uictorias pietatis eius enumerat, quae non in brachio neque in gladio suo feras expulit gentes et non certamine bellico turmas fugauit hostiles, sed mansuetudine ac fide terras inimicorum sine ullo cruore possedit; fides enim sola pugnauit. et ideo triumphos

meruit quos non reuocaret perfidia, sed augeret, quia persecutionibus suis non uincitur ecclesia domini, sed probatur. quae sunt igitur istae gentes, quas uioerit ecclesia, cognoscamus. uetera dico uocabula, sed mysteria noua: Chananaei sunt, Chettaei et Amorraei, Pherezaei uel ceteri quorum infra uocabula digeremus. haec autem