Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

consolationis. humiliauit se, ut disceres quid sit humilitas. denique audi dicentem: discite ame, quia mitissumet humilis corde. ille se humiliauit, ut tu exaltareris; qui enim se humiliat exaltabitur. sed non omnes qui humiliantur exaltabuntur; multos enim crimen humiliat ad ruinam. humiliatus autem dominus usque ad mortem est, ut de portis mortis exaltaretur.

Ecce uide gratiam Christi, uide beneficia eius. posteaquam Christus aduenit, haec caro quae erat umbra mortis coepit per gratiam domini refulgere et habere lumen proprium, unde et dictum est: lucerna corporis tui est oculus tuus. sed uide de quo oculo dicat: non de exteriore, sed de interiore. si oculus, inquit,