Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

si nolueris eam postea, dimittes eam liberam, quia humiliasti eam. uides ergo, quoniam non natura sui eam, sed is, qui ei integritatem pudoris eripuit, humiliasse perhibetur. humilitas ergo operis est, per quod caro ista peccati corpus effecta est et locus afflictationis. iterum alibi: si d esponsata fuerit uirgo uiro et inueniens eam homo in ciuitate dormierit cum ea, educentur ambo ad portam ciuitatis suae et lapidabuntur et morietur iuuencula, quia non exclamauit in ciuitate nec inuocauit hominem qui subueniret, et uir, inquit, quia humiliauit mulierem proximi sui.

et hic eadem est huius causa sermonis, ut a corruptore humiliata dicatur. tertium quoque habes de hac re testimonium et plura, si quaeras. tamen de eodem libro audi: siquis inuenerit uirginem. quae non sit desponsata et uim faciens ei dormierit cum ea et inuentus fuerit, dabit qui dormiuit cum ea patri iuuenculae quinquaginta denarios et erit uxor eius, quia humiliauit eam; nec poterit dimittere eam per omne tempus, propter quod humilinuiteam. ipse sermo repetitus est, ut intellegas, quia non condicio carnis uideatur nos humiliare, sed culpa.