Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Pulchre autem et Aquilae interpretatio, quemadmodum intellegere debeamus locum afflictationis, expressit dicendo: quoniam humiliasti nos in loco sirenum, ut non caro in uitio sit siue natura, sed ea quae carnem corruptibilem esse fecerunt. denique sirenas, quarum secundo et tertio mentionem fecit scriptura diuina, quasdam puellas gentilis tradidit historia, quae uocis propriae suauitate canendo inlecebris prouocabant audiendi studio nauigantes ad litus admouere nauigium; eosque, cum gratiam uocis secuntur, scopuloso in loco incidisse naufragium uetus historia posteris tradidit.

earum autem interpretatio haec est: uoluptas uocis et quaedam adulatio. ita ergo saeculi uoluptas nos quadam carnali adulatione delectat, ut decipiat. ut ergo illic non litus in uitio erat, sed canora dulcedo, quae faciebat asperitatem litoris non caueri, ita non caro in uitio, sed ea quibus caro ista sollicitatur et fluctuat. denique mare, cum tempestas desit, quietum est, si procella saeuiat, periculosum.