Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Diximus sensum. sed expressius, qui locus sit afflictationis, considerare nos conuenit, utrum hic mundus, qui in maligno positus est, an uero caro nostra, in qua anima nostra humiliatur, dum in istius carnis descendit societatem, an aduersa, quibus exercemur

in hoc corpore constituti, in quo ingemescimus grauati, quod nolumus spoliari, sed superuestiri. grauis enim labor est, dum expectamus, ut absorbeatur mortale a uita hoc quo nos expoliare debemus; minore enim labore expoliatur quam absorbetur. et uide, ne ea diuersitas sit expoliantis se et expectantis, ut absorbeatur a uita: expoliat gratia, absorbet paenitentia;

expoliatsubliniitas mentis, absorbet diligentia. quomodo autem dubites, [*](cf. Ps. 29, 8 6 Ps. 29, 7 7 cf. Ps. 43, 20 10 *Gen. 3, 17-18 12 cf. Act. 9, 15 13 cf. Rom. 7, 23-24 16 . 17 cf. Ps. 43, 20 18 cf. I loh. 5, 19 21 sqq.] cf. II Cor. 5, 4 ) [*]( 3 erudiri Bml est autem v 4 neque quaquam Brnl 5 adiutor ei sav ipse] in se Bft propheta ern. Bv 6 habundantia AC 7 quem om. Bml afflictionis DF 13 iesu domini Bfi 14 legem Cm2fiav 16 urgueret Am2 17 quis (i afflictionis {l 18 hoc Cml 21 ingemiscimus ACfiav 22 exspectamus Ev 23 hoc a uita Bm2Cfiav quo] qui BC (s. scr. uel 0) {J 24 exspoliatur Ev absorbitur Bml 25 aduersitas Aav exspectantis Ev 26 exspoliat lis Ev 27 mentis om. B absorbeat BCml dubitas F )

315
quod afflictationis hic locus sit, quando corpus est mortis, in quo operit nos etiam umbra mortis ? et ideo ad lucernam illam semper debemus intendere, quae est uerbum dei, ut sciamus, quemadmodum nostri animi semitas dirigamus et uestigia mentis interna, ut lux animorum soluat tenebras corporales.