Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Diximus sensum. sed expressius, qui locus sit afflictationis, considerare nos conuenit, utrum hic mundus, qui in maligno positus est, an uero caro nostra, in qua anima nostra humiliatur, dum in istius carnis descendit societatem, an aduersa, quibus exercemur

in hoc corpore constituti, in quo ingemescimus grauati, quod nolumus spoliari, sed superuestiri. grauis enim labor est, dum expectamus, ut absorbeatur mortale a uita hoc quo nos expoliare debemus; minore enim labore expoliatur quam absorbetur. et uide, ne ea diuersitas sit expoliantis se et expectantis, ut absorbeatur a uita: expoliat gratia, absorbet paenitentia;