Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

est confusio, sed a uoce exprobrantis et obloquentis, a facie inimici et persequentis. et ideo noli respondere insipienti ad insipientiam eius; esto sicut homo mutus et tacens 3t quasi non audiens uerba insultantium et obloquentium , non quo respondere non queas, sed quo respondere non debeas. omni enim rei tempus, tempus tacendi et tempus loquendi. tacendum est, quando paratum non inuenis auditorem, loquendum est, quando dominus linguam eruditionis indulget, ut sermo tuus operetur in affectibus audientium.

quomodo autem te audiat, qui ideo tibi obloquitur, eo quod salubrem tuum nolit audire sermonem, aut quomodo tibi adquiescat, qui persecutor est et uelit te sibi uindicare aut, ut Aquilas dixit uel Symmachus, ut ulciscatur et puniat in te, quod Christi hereditas ad gentes uideatur esse transfusa? longe itaque ista confusio a confusione et obprobrio peccatoris. istius enim conscientia inluminatur, qui oblitus non est dei sui, illorum confunditur, quorum ingenium caligat atque perturbat recordatio delictorum.

Et ideo bene sibi conscii dicunt: haec omnia uenerunt super nos et obliti non sumus te et inique non egimus in testamento tuo; et non recessit r etr o cor nostrum et declinasti s emitas no str as de tua t u a. uidetur uersiculus ultimus non concordare superioribus. nam quomodo declinarunt hi, quibus diuinitatis nulla obrepsit obliuio nec alicuius iniquitatis conscientia nec ulla desidia?