Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Sunt autem etiam qui in confusione sua gloriantur, sicut illi de quibus dicit apostolus, quia gloria eorum in confusione ipsorum. quibus contraria est gloria Christi, qui crucem suscepit nec confusionem refugit, quam nos quoque minime timere debemus nec formidine aut fastidio declinare, ne peccatum [*](2 Eocli. 4, 21(25) 10 *Matth. 10, 33 19 Ps. 43, 17 24 Matth. 23, 38 26 *Phil. 3, 19 29 cf. Eccli. 4, 21 (25) ) [*]( 1 Ltit fia 5 et] add. si B,3 6 si] sit fl persecutione] add. nec B 7 uincula Bav 11 in coelis est (iav 12 confusio ergo Fml 15 intellige av in cm. a 17 Christus om. a publicani D 18 quam geri Bfi 21 confundebat fla in] per B, om. fia confundebatur in eos in mg. a aput DFml 23 ideo] add. patcr v ludaeis] add. patrem BCml pater Cm2pa 25 qui etiam av )

313
supra nos adducat quae potest adducere gratiam uitae. est enim et confusionis gloria, ut si in multos gentiles incidas uel philosophos et illi tibi obiciant crucem Christi et uerbo respondere non possisnec quisquam audiat salutaria uerba referentem.

est confusio, sed a uoce exprobrantis et obloquentis, a facie inimici et persequentis. et ideo noli respondere insipienti ad insipientiam eius; esto sicut homo mutus et tacens 3t quasi non audiens uerba insultantium et obloquentium , non quo respondere non queas, sed quo respondere non debeas. omni enim rei tempus, tempus tacendi et tempus loquendi. tacendum est, quando paratum non inuenis auditorem, loquendum est, quando dominus linguam eruditionis indulget, ut sermo tuus operetur in affectibus audientium.

quomodo autem te audiat, qui ideo tibi obloquitur, eo quod salubrem tuum nolit audire sermonem, aut quomodo tibi adquiescat, qui persecutor est et uelit te sibi uindicare aut, ut Aquilas dixit uel Symmachus, ut ulciscatur et puniat in te, quod Christi hereditas ad gentes uideatur esse transfusa? longe itaque ista confusio a confusione et obprobrio peccatoris. istius enim conscientia inluminatur, qui oblitus non est dei sui, illorum confunditur, quorum ingenium caligat atque perturbat recordatio delictorum.