Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Siue ergo uelis confusionem Christi intellegere in crucem eius, quae Iudaeis uidebatur esse confusio, qui insultabant ei, quasi erubesceret Christus in eo opere in quo publicam operabatur salutem, siue etiam hanc confusionem, quae ingeri uidebatur a uoce exprobrantis et obloquentis, a f acie inimici e t persequentis. erubescebat enim sic lapsum esse electum populum suum et confundebatur in eos apud patrem, quorum finis aduenerat. praesens enim erat filio pater, a quo numquam potest filius separari, et ideo audiebat dicentem Iudaeis: ecce relinquetur uobis domusuestradeserta.