Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

ἐντροπή autem est, quando uerecundiam uult aliquis incutere alicui, ut inflectat propositum suum, sicut est: descendat nunc de cruce et credimus ei. confidit in deo, liberet nunc eum. pulchre autem ait \'tota die\', quia incarnatio domini nostri Iesu Christi lucem attulit mundo. dies itaque incarnationis est, de quo idem dicit dominus: ambulate dum lucem habetis et: Abraham diem meum uidit. ergo haec uerecundia habet in se confusionem, unde et Symmachus: tota die, inquit, co\'nfusio mea contra me est.

quae autem confusio Christi nisi crux, quod nudus pependit mea ? et bene \'tota die\', quia ex quo affixus est cruci usque in horam nonam tenebrae factae sunt et post horam nonam lux refulsit usque in uesperum. hic dies ex tribus primus. potest tamen et chorus sanctorum pluraliter de se et singulariter loqui. chorus enim quasi singularem personam habet, sed numerus plurimorum est, sicut illud est: populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me.

Quae autem est confusio quae operuit dominum Iesum, cum concisionem peccata faciant — ipsa sunt enim quae operiunt [*]( 1 Ps. 108, 6 8 Ps. 43, 16 11 *Matth. 27, 42-43 15 Ioh 12, 35 *loh. 8, 56 17 Symmachus Ps. 43, 16 19 cf. Matth. 27,45 24*Esai. 29, 13 27 cf. Ps. 72, 6 ) [*]( 3 ad iudam aliud fJ 5 dicta ont. BCfJ sandos — 6 ad om. BCfi 6 referre Bfi 7 pluralibus Btnl alt. pro] per BDF 8 et om. B 9 entrotisien Entrotisi A ENTPOLLEIENENPOTICI BC ENT(I E) lOlTEeH (N E) POITIC fl 10 quis av, em. ut om. BCtnl inflectere B 12 pulcre E autem om. v 13 nostri tim, ft 14 est om. BmlfJ de — dominus om. ABmlfta 15 hpbraam A habraham B 17 si nmachus A symmacus D 19 in ea om. ft ct om. cc 21 refulxit A )

312
peccatorem —, hic autem peccaium non fecerit? sed quemadmodum est confusio adducens peccatum, ita est confusio quae peccatum abolet, ut. confusio crucis domini nostri Iesu Christi, per quam peccata mundantur. est etiam omnis confusio bona, quam pro Christi nomine subeas, et admodum gloriosa, si uerbi gratia in persecutione lex sit, ut uerberetur christianus, ut dignitatem amittat, ut careat priuilegio, ut in uincla ducatur.

haec utique confusio, etsi priuilegium non habet, habet gloriam piae confessionis. est autem et Christi confusio, sicut ipse ait: qui me confusus fuerit coram hominibus, confundam et ego eum coram patre meo qui est i n c a e 1 i s. \'bona ergo confusio; plerisque tamen huiusmodi confusio Christi amara est, hoc est non credentibus, iocunda credentibus.