Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

ἐντροπή autem est, quando uerecundiam uult aliquis incutere alicui, ut inflectat propositum suum, sicut est: descendat nunc de cruce et credimus ei. confidit in deo, liberet nunc eum. pulchre autem ait \'tota die\', quia incarnatio domini nostri Iesu Christi lucem attulit mundo. dies itaque incarnationis est, de quo idem dicit dominus: ambulate dum lucem habetis et: Abraham diem meum uidit. ergo haec uerecundia habet in se confusionem, unde et Symmachus: tota die, inquit, co\'nfusio mea contra me est.

quae autem confusio Christi nisi crux, quod nudus pependit mea ? et bene \'tota die\', quia ex quo affixus est cruci usque in horam nonam tenebrae factae sunt et post horam nonam lux refulsit usque in uesperum. hic dies ex tribus primus. potest tamen et chorus sanctorum pluraliter de se et singulariter loqui. chorus enim quasi singularem personam habet, sed numerus plurimorum est, sicut illud est: populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me.