Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Sequitur: tota die uerecundia mea contra me est et con f usio uultus mei op eruit me. quid est quod interdum ex persona unius, interdum ex persona plurimorum psalmus hic dicitur? namque a principio a pluribus coepit, ut est: deus, auribus nostris audiuimus et cetera quae secuntur; deinde ait: tu e ipse s ere t meus et deus meus, iterum: in te inimicos nostros uentilabimus et postea: non in arcu meo sperabo et: in deo laudabimur tota die et:

tota die uerecundia mea contra me est. quid sibi uult ista mutatio, quae frequenter in psalmis repetitur, sicut et in centesimo octauo psalmo ait: deus, laudem meam ne tacueris, quia os peccatoris et os dolosi super me apertum est? hoc de uno; sequitur de pluribus: locuti sunt aduersum me lingua dolosa, et odium pro dilectione [*](2cf. Gal. 3, 10 4 cf. Eph. 1, 3 7 cf. Rom. 9, 27 8 cf. Rom. 11, 5 15 *Ps. 43, 16 19 Ps. 43, 2 20 Ps. 43, 5 21 Ps. 43, 6 22 Ps. 43, 7 Ps. 43, 9 23 Ps. 43, 16 26 Ps. 108, 2 28 Ps. 108, 2 . 5 ) [*](fugiunt et 4 confugiunt Bfl 4 benedictionis] benedictionem Bml ; inagogae A 12 est] add. in Bfiav 13 gratiam Iudaei av 18 nam (om. que) a 18 nostris om. AC 20 sequuntur av rex ipse a 21 meus om. (t uentilauimus ABCml 22 non] add. enim ftav 24 mea om. Dml 25 reperitur Bm2C sic Cm2 28 loqunti Ba loquti C 29 et] add. posuerunt Cv )

311
mea. deindedeuno: constitue super eum peccatorem.

quod uidetur in centesimo octauo psalmo aliud ad populum Iudaeorum referri, aliud ad ludam proditorem; quando pluraliter dicta , ad populum, quando singulariter, ad ludam. hic quoque possumus dicere, quando pluraliter dicta, ad sanctos, quando singulariter, ad dominum nostrum Iesum Christum referri, quia aestimari potest et pro pluribus in propheta locutus et ipse pro se, et ideo dixerit: uerecundia mea contra me est, quae dicitur ἐντροπή.

ἐντροπή autem est, quando uerecundiam uult aliquis incutere alicui, ut inflectat propositum suum, sicut est: descendat nunc de cruce et credimus ei. confidit in deo, liberet nunc eum. pulchre autem ait \'tota die\', quia incarnatio domini nostri Iesu Christi lucem attulit mundo. dies itaque incarnationis est, de quo idem dicit dominus: ambulate dum lucem habetis et: Abraham diem meum uidit. ergo haec uerecundia habet in se confusionem, unde et Symmachus: tota die, inquit, co\'nfusio mea contra me est.

quae autem confusio Christi nisi crux, quod nudus pependit mea ? et bene \'tota die\', quia ex quo affixus est cruci usque in horam nonam tenebrae factae sunt et post horam nonam lux refulsit usque in uesperum. hic dies ex tribus primus. potest tamen et chorus sanctorum pluraliter de se et singulariter loqui. chorus enim quasi singularem personam habet, sed numerus plurimorum est, sicut illud est: populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me.