Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Haec est ergo commotio capitis quae facta est in populis uel, sicut Aquilas et Symmachus dixerunt: in gentibus; omnes enim gentes mouerunt caput suum, ut legem spiritaliter interpretarentur. nemo secundum litteram legis se putet esse saluandum, [*](7 *Luc. 11, 20 9 *Matth. 12, 28 11 cf. Ioh. 4, 24 1 4 Ps. 8, 4 16 Ps. 32, 6 24 cf. Mattb. 6, 4 27 Aquilas et Symmachus Ps. 43, 15 ) [*]( 2 deuiam om. {l 3 audientum quae et B tantalum D tantulum E tantillum F .5 intellegendum] add. est Bm2Cv 7 spiritalem] add: hinc ftv quia] quodBjiav;c/.p.294,26 12 dd om. Dml 13 in om. BCmlfi 14tuosom. BC 19 qui ut] quia Bm2 est post factus tr. av, om. E 20 ita] itaque BE ita. et DF hiis DE quae in his A 21 carnalia] add. sunt (J 23 eorum] add. opera BCav 27 aquila ABm2C{t(av) simmachus A )

310
quia littera legis maledictum habet, spiritus benedictionem affert.

nemo ex operibus legis iustificari potest, quia sub maledicto sunt omnes qui sub littera sunt. fugiant ergo omnes maledictum legis et confugiant ad benedictionis gratiam, ut benedictionem habeant in caelestibus in Christo Iesu, qui mortuus est pro nobis, ut fides transiret ad gentes, qui, etsi uir fuit ante synagogae, nec ipsam deseruit et nos redemit.

illam enim non deseruit, ut reliquiae saluae fierent, nos redemit eligendo populos nationum. haec ergo electio gentium salus Iudaeis; reliquiae enim non per opera sua, sed per electionem gratiae saluae factae sunt. gratia est ergo Christi, quae et nos redemit et reliquias uiuificauit. commotio autem capitis facta est gentibus, sed ex hac commotione non mediocris mutationis Iudaei gratiam pertulerunt, quorum reliquiae saluae factae sunt.