Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Ut ergo concludamus disputationem, scribae et Pharisaei nihil ad interiorem hominem referunt, qui, ut ipse est ad imaginem dei et similitudinem factus, ita in his, quae cogitat et quae meditatur, debet magis quae spiritalia sunt quam quae carnalia cogitare. totum ergo ad illum exteriorem, ad illum terrenum hominem referre contendunt et ideo omnia eorum talia sunt, ut uideantur ab hominibus, non ut placeant patri qui in abscondito uidet; timent enim sua opera reuelare.