Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Quid est \'sederunt scribae\', nisi quia littera scribitur? unde et γραμματεῖς Graece dicuntur scribae, litterae sequentes interpretationem, non spiritus intellectum; littera autem occidit. litteram ergo occidentem sequentes et ipsa appellatione resonantes scribae et Pharisaei sunt, hoc est qui a ueritatis unitate diuisi sunt; phares enim interpretatur \'diuisio\'. diuidunt autem Pharisaei

hoc genere uerba legis, ut resonent et in ipsa meditentur, spiritalis autem mysteria legis et sacramenta non uideant. nam si lex spiritalis est, utique praecepta legis sunt spiritalia et opera eius spiritalia sunt. dicentes ergo quae Moyses scripsit onera grauia ligant 25 [*](2 *Ps. 98, 1 4 Aquilas Ps. 43,15 8 *Matth. 23, 2-5 18 cf. II Cor. 3, 6 23 cf. Rom. 7, 14 ) [*]( 3 cherubin ACDF 4 aquila ABm2Ct3(av) 5 fxevdovaoiv Engelbrecht alesannikiii(-yn E) codd. dXdXay/xa (!) av /tieraJJ.ouooiv coni. Ihm ut uid. xeqpaXijg xlvquiv uel dXXouoow coni. Maurini aklayfia coni. b μετἀλλαξιv ipse conicio alt. est om. Fa 6 ea lectione] electione DE 8 moisi A Moysis v 13 supra B humeros ABm2C(Jav 17 ygafifiartZg av spaala/////teis A spaalalateis cet. grego D 19 ergo] autem {J ipsam appellationem (i 20 et om. v Pharisaei] add. autem v 21 fares BC interpretatur om. Bml{Ja diuisio] add. dicitur fia 22 ut om. Ba, post ganere tr. (t spiritales B 23 misteria AF 25 docentes ftav )

309
corporalibus legis — gjauia sunt enim quae contraria iugo Christi sunt — et per doctrinam suam deuiam grauia onera imponunt auribus audientium, quae ipsi ne tantum quidem uolunt mouere, ut a corporalibus legis ad spiritalia scripturae uerba commoueant. sic enim intellegendum, quia digito suo nolunt mouere illa, hoc est nec exiguo puncto atque momento transferunt se ad intellegentiam spiritalem.

est et illud, quia scriptum est: quodsi in digito dei ego eicio daemonia. quid sit digitus, interpretatur ipsa scriptura, quae dicit in alio libro euangelii: quod in spiritu dei ego eicio daemonia. digitus ergo dei spiritus dei est; deus enim spiritus est et nihil habet in sua substantia corporale, sed totus est spiritus. in spiritu ergo dei eicit daemonium qui in digito dei eicit. unde et sanctus Dauid ait: quoniam uidebo caelos tuos, opera digitorum tuorum, hoc est: spiritus tui opera sunt caeli, sicut et scriptum est: uerbo domini caeli firmati sunt et spiritu oris eius omnis uirtus eorum.