Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Sane tenebatur ex lege, ut fratri proprii coniugis copula: retur, si semen nullum maritus eidem reliquisset. quod uinculum magis nectebat interpretatio litterae quam gratia spiritalis. denique habebat in uoluntate frater defuncti, ut, si nollet, non acciperet fratris uxorem ad semen defuncti resuscitandum. unde calciamentum suum soluere iubebatur, ut esset a nexu copulae eius exutus quam a sui gratia ostendisset alienam.

sic enim scriptum est, quia soluebat calciamentum suum et dabat proximo suo dicens: hoc erit in testimonium in Israel. et dicebat propinquus: accipe et adquire tibi tu. et soluebat calciamentum suum. dicebant etiam adstantes: det dominus uxorem quae intrat in domum tuam, sicut Rachel et sicut Lia quae aedificauerunt utraeque domum Israel et fecerunt uirtutem in Ephratha.

sed hoc ex litterae interpretatione Iudaeum ligabat; ceterum figura erat, quod Christus uenturus esset in terras, qui semen defuncti populi resuscitaret merito fratris, quia dictum est: narrabo nomen tuum fratribus meis, et: quorum patres, et ex quibus Christus secundum carnem, uel quia euangelium defunctae legis reparationem operaretur in posteris, ui semen, quod lex non reliquerat, euangelii tenor resuscitaret.-