Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

et ideo mulier illa, cui lex mortua est, recte secundum coniugium conuenit, hoc est testamentum nouum. sic duobus fratribus una coniungitur, cui superiora peccata moriuntur, meliora postea sacramenta renouantur. hoc nobis apostolus euidenter exposuit dicens: quoniam quae sub uiro est mulier uiuente uiro ligata est legi; hoc est uiri sui legi, ut ei debeat castitatem.

si autem mortuus fuerit uir, soluta est a lege uiri, id est ut cui uelit nubat, dummodo mortuo uiro nubat, quia uiuo uiro uocabitur, inquit, adultera, si iuncta fuerit alteri uiro; si autem mortuus fuerit uir eius, lib-erata est a lege uiri, ita ut non sit adultera, si fuerit cum alio uiro.