Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

et uindemiant eam omnes transeuntes uiam. denique et qui sequitur uersus hoc signat: deuastauit eam aper de silua et singularis feruB d epastus est eam, et in posterioribus ait:et non dixerunt transeuntes uiam: benedictio domini super u o s, eo quod, qui transit et non stat in atriis domini, non dat benedictionem. ita ergo Iudaei mouebant caput super dominum Iesum, ut praeterirent qui firmum solidumque uestigium fidei habere non poterant. mouebant autem

caput suum, quorum caput Christus esse debuerat, quem non debuit demouere et deturbare perfidia Iudaeorum . sed quia non passi sunt membra se esse Christi, ideo caput eorum non fuit Christus. non erat etiam lex caput eorum, quia expoliabantur et lege a populo nationum. non fuit his caput uerbum dei, quia amiserant prophetas et apostolos non habebant. hoc de reprehensibili commotione capitis dictum sit. est tamen et laudabilis capitis commotio, reprehensibilis Iudaeis, laudabilis populo nationum.

quid est enim caput nisi in quo sensus sunt ? oculi sapientis in capite eius, quos moueri oportel oculos, id est mentis tuae sensus, ne aliquo torpore pigreseant. moue ergo prudentiam tuam, moue sapientiam, moue cogitationes tuas caelestium conlatione sermonum et propheticorum disputatione uerborum, ita ut non pecces in testamento dei, sed fides firma sit. sunt enim haeretici qui mouent sensus suos, ut perfidiam tamen, non fidem excitent.