Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Quae commotio capitis geminum intellectum habet. reprehensibiles enim uidentur secundum scripturae auctoritatem qui mouent caput, cum dicat et MatthaeufI: qui transiebant blasphemabant do dm num Iesum mouentes capita sua, et Marcus: qui praeteribant blasphemabant eum mouentes capita sua. transeuntes autem quod reprehensibiles aestimentur, docet hic ipse propheta, [*](4 cf. Rom. 2, 15 13 cf. Act. 3, 15 15 cf. Matth. 27, 39 24 •Matth, 27, 39 26 *Marc. 15, 29 ) [*]( 3 tipus (typus Fa) igitur pa 4 sunt F malorum B tipus DE 5 quaedam] que etiam fl sit] si Bm2 9 parabolam —. receperunt om. tc- qui] quia BC 10 omnia a omnem aegritudinem et inaequalitatem p et m mg. a 11 in om. AmIBml parabolaA 13enim non om. Fml l5nam]nanA 17 hoc non F significarent Cmlft 18 misteria CD 24 matheus ACp transebant Cml transibant CmZfiav, cf. p. 240, 28 25 capita sua mouentes C 26 marchus CF blasphemabant — 27 aua om. ABmlftav )

304
qui dicit de uinea Sabaoth:

et uindemiant eam omnes transeuntes uiam. denique et qui sequitur uersus hoc signat: deuastauit eam aper de silua et singularis feruB d epastus est eam, et in posterioribus ait:et non dixerunt transeuntes uiam: benedictio domini super u o s, eo quod, qui transit et non stat in atriis domini, non dat benedictionem. ita ergo Iudaei mouebant caput super dominum Iesum, ut praeterirent qui firmum solidumque uestigium fidei habere non poterant. mouebant autem

caput suum, quorum caput Christus esse debuerat, quem non debuit demouere et deturbare perfidia Iudaeorum . sed quia non passi sunt membra se esse Christi, ideo caput eorum non fuit Christus. non erat etiam lex caput eorum, quia expoliabantur et lege a populo nationum. non fuit his caput uerbum dei, quia amiserant prophetas et apostolos non habebant. hoc de reprehensibili commotione capitis dictum sit. est tamen et laudabilis capitis commotio, reprehensibilis Iudaeis, laudabilis populo nationum.

quid est enim caput nisi in quo sensus sunt ? oculi sapientis in capite eius, quos moueri oportel oculos, id est mentis tuae sensus, ne aliquo torpore pigreseant. moue ergo prudentiam tuam, moue sapientiam, moue cogitationes tuas caelestium conlatione sermonum et propheticorum disputatione uerborum, ita ut non pecces in testamento dei, sed fides firma sit. sunt enim haeretici qui mouent sensus suos, ut perfidiam tamen, non fidem excitent.