Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

In parabola ergo dominus ostendit se Iudaeis, sed non intellexerunt parabolam, quia medicum non receperunt, qui curaret animas laborantium et omni aegritudine et inaequalitate incommoditatis absolueret. factus est etiam in parabolam, quia carnem suscepit quam crucifixerunt Iudaei, non intellegentes parabolam spiritalem.

eo usque enim non intellexerunt, ut, cum auctorem uitae crucifigerent et suspensam in cruce cernerent carnem domini salutarem, mouerent caput; nam si intellexissent, utique non insultassent, sed ingemuissent. et tamen ipsa commotio capitis illis in similitudinem cessit, ut non hoc significaret quod illi sentiebant, sed quod mysteria declarabant. illi enim secundum uulgi usum insultantes domino mouebant caput suum, sicut qui iustis insultare desiderant, si forte eos uiderint in hbc saeculo fatigari, mouent caput.