Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

qui enim meliores dies quam quibus refulsit nobis uisio dei, sicut dixit Iacob ? sic enim scriptum est: uidi deum facie ad faciem et saluata est anima mea. et continuo exortus est ei sol. quis iste sol nisi qui dies fecit fulgere [*]( 2 *Ioel 2, 31—32 7 *Ps. 117, 24 12 cf. Mal. 4, 2 13 Ps. 71, 7 15 cf. Ps. 71, 7 16 *I Cor. 3,18 19 cf. I Cor. 1, 27 *Prou. 8, 22 21 cf. II Par. 26, 16. IV Reg. 24 25 *Gen. 32,30—31 ) [*]( 1 et docet BCav et nos scriptura docet (docet scriptura E) fl 2 refulserunt Fml 9 ea B igitur del. B 12 iusticie ille Fml \\ipse Fa occasos BCml 15 pr. sunt dies — orta est om. fta et pacis 0a habundantia AC 16 est om. v est sapientia F 19 stulta] add. sunt BC huius s 20 principio F 21 regis] add. et av nabucchedonosor (h s. t.) C 83 diffundit ABml difudit F 25 dominum fi 26 salus facta Cmlfiav 27 est ortus ei {l )

264
iustitiae, quibus in terra natus est Christus ex uirgine? in specie uidit Iacob et deum uidisse se dixit; in ueritate uiderunt Iudaei et non crediderunt.

ideo illis breuiati sunt dies, nobis inluminati, quoniam illis deficiebat dies, nobis appropinquabat. unde Iudaicam sanctus Dauidrefugiens caecitatem ait: ne deducas in di-s midium dierum meorum. sic enim dies domini magnus et inlustris est utique non prolixitate temporis, sed iustitiae uel gratiae claritate. ergo sunt dimidii dies quibus breuiantur impietatis caligine et squalore perfidiae, quibus occidit sol super prophetas, sicut scriptum est. namque ut iustis oritur sol iustitiae, sic occidit infidelibus.

Sed occurrit illud, quia dicit dominus: propter electos breuiabuntur dies et uidetur contrarium, nisi diligenter aduertas et superiora repetas. dicit enim dominus: tunc si quis uobis dixerit: ecce hic Christus, aut: ecce illicnolite credere;surgent enim pseudochristi et pseudoprophetae et dabunt signa

magna et prodigia, ita ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi. et ideo, ne decipiantur electi, ammonet dominus quid sequendum sit, ut non falsorum prophetarum sermone capiamur neque nos eorum aliqua prodigiosa facta decipiant, sed tunc credamus Christum esse uenturum, cum dies pleni iustitiae coeperint refulgere. Christus enim pleno maiestatis suae lumine reuelabitur et, sicut fulgur exit ab oriente et toto lumen suum usque in occidentem orbe diffundit, sic