Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Opus, inquit, quod operatus es in diebus ant i qui s. qui sunt isti dies, in quibus deus magna et mirabilia 25 [*]( 1 Ps. 43, 2 4 cf. Num. 16, 32 8 *Sap. 1, 4 11 *Deut. 32, 7 15 Gal. 4,19 17 *I Ioh. 2, 13 19 cf. Sap. 4, 9 20 cf. Hiob 29, 9 24 Ps, 43, 2 ) [*]( 1 Et patres v 2 sunt isti v . patres] add. nostri v tytulus F chore AC(i(a) 3 receperant v 4 corae B chore cet. (a) 5 insurrexerunt DF 6 uorati] **asti B hausti fl 8 maleuolam av enim om. BCml 9 si om. {l sui BCmlftav ergo] add. patres BCftav annuntiauerunt fJav 10 alieni Bmlfiav decHnarunt fJav sobolfm codd. av 12 dicit 0 interrogas] interroga BO{lav 17 ioannes BE 18 cognouistis] add. eum Cm2v quod] qai Cm2v, add. est Cfiav qui — initio in ras. Cm2 19 pr. est suo loco om. BCfiv (uar. lectio TO AN &QX*IG P*0 TcW &71\' à(?mç) 21 agnoseas b 22 tyro Cab discere debeas] debeas discere BC debeas audire (J dicere] docere Bm2Cb, om. Bml 23 chore AC{l(a) 25 sint av )

263
operatus sit, requiramus. edocet nos scriptura esse aliquos praeclaros dies, in quibus refulserint facta diuina, cum lectum sit, quia sol in tenebras conuertetur etluna in sanguinem, priusquam ueniat dies domini magnus et inlustris; et erit quicumque inuocauerit nomen domini saluus erit.

in ipso enim die Christus hominibus resurrexit et ideo specialiter de ipso dictum est: hic est dies quem fecit dominus; exultemus et laetemur i n e o. cum igitur omnes dies deus fecerit, huic tamen diei prae ceteris diuini operis praerogatiua delata est, quo peccatum omne sublatum est; dies autem alii peccatorum sunt. hic ergo est dies quem inluminauit sol ille iustitiae; nam et ipsa ortus suos et occasus habere consueuit, unde et scriptum est: orietur in diebus eius iustitia . sunt ergo dies Christi quibus.

orta mstitia est, sunt dies Christi quibus orta est pacis abundantia, sunt dies Christi quibus orta sapientia est. audi quomodo exoriatur sapientia: si quis uidetur p, apiens esse inter uos in hoc saeculo, stultus fiat, ut sit sapiens. et ideo dicit Sapientia, quae stulta istius mundi elegit: dominus creauit me principium uiarum suarum in opera sua. sicut enim in diebus Oziae regis, in diebus Nabuchodonosor exorta perfidia est, dominata captiuitas, sic in diebus domini Iesu exorta est fides, quae splendorem suae claritatis et luminis toto orbe diffudit.