Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

quid est ergo: factus sum illis in parabolam, nisi quia finis legis est Christus et mors eius soluit aenigmata prophetarum eaque, quae ante Iudaeis erant incognita, cum prophetarentur, postea manifestata sunt dominicae passionis effectu ? factus est illis in parabolam, quia quasi uilem se praebuit, ingerens se illis nec refugiens eorum seditiones et perducens eos ad tempus beneplaciti sibi, ut moreretur pro omnibus hominibus, quo illius sanguine genus hominum mundaretur.