Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

ex duobus igitur testamentis duo populi, unus Iudaeorum, alius nationum qui in Christo credidit. ille Iudaeorum qui non credidit seruit; ipse est secundum carnem natus, quia secundum carnem interpretatus est scripturam diuinam et secundum litteram, non secundum spiritum. qui autem de libera, natus est per repromissionem, hoc est cui repromiss:o ex fide.