Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Quid sit parabola, accipe: Abraham igitur duos filios habuit, unum de ancilla- et unum de libera. non intellegebat hoc Iudaeus nisi secundum litteram; nesciebat quis de filiis duobus acceperit hereditatem patris, quia ad carnalia propendebat. egebat parabola solutione. uenit gentium doctor et fides nationum et intellexit, quod duae illae mulieres duo sint testamenta, unum a monte Sina, quod in seruitutem generauit populum Iudaeorum quod est Agar; et ideo Sina, quod per interpretationem \'mensuram eius\' significat; mensura autem legis est, superabundans autem gratia est.