Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

impii in circuitu ambulant, angelus autem praetendit in circuitu eorum qui non ambulant in circuitu, et ideo praetendit, ut eruat iustos ab insidiis persequentium. iusti ergo spiritales Israelitae uidentur esse qui haec locuntur, eo quod temptationibus saeculi subiacuerint et obprobrium fuerint uicinorum, hoc est eorum qui Hierusalem patriam non incolebant, inlusioni etiam fuerint spiritalibus nequitiis et potestatibus, contra quas iustis lucta esse consueuit.