Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Tamen ne penitus refugisse uideamur, consideremus qui uicini tribubus fuerint Iudaeorum. nam ut uetera recenseamus, Philistienses tribus Iudae finitimi habebantur; ex alio latere idem tribui Ruben appropinquabant. Ammanitae quoque in deserto erant et, qui erant in finibus Tyri et Sidonis, Galilaeae copulabantur, hoc est tribui Zabulon et tribui Neptalim quae erant in Galilaea, sicut Esaias dixit:

terra Zabulon et terra Neptalim, uiam maris trans Iordane . unde potest quis colligere, quae proprietas uniuscuiusque singularum fuerit tribuum, ut certis quibusque finitimis iungerentur, quo paulatim etiam gentibus infunderetur cognitio caelestium sacramentorum . quod utique potest intellegi de illa muliere Chananaea, quae exiuit de finibus suis, ut domino Iesu occurreret transeunti et posthabitis simulacris suis adoraret uerum salutis auctorem; cui testi-

monium dedit dominus noster Iesus Christus, quod magna esset fides eius. resplendebat quidem iam gratia euangelii et praesentiae lumen augustae; sed tamen, quia sponte exiuit et misericordiam postulauit et dominum pia uoce confessa est et quasi fastidio habita in clamore petitionis propriae perseuerauit, non mediocrem [*]( 5 cf. I Cor. 2, 6 7 cf. Hebr. 5,14 8 cf. Hebr. 5, 12 9 cf. II Thess. 3,1 10 cf. Ps. 146,1 18 *Esai. 9,1 23 cf. Matth. 15, 22sqq. ) [*]( 4 misteria D 14 filistienses « phi (-y- E) listiim enim (enim om. Dml) 0 Philistiim a Philisthiim v tribus] tribui flav eidem fl et in mg. a iidem av 15 appropinquabat F et in mg. a amanitae A ammonite flm2 (av) 16 sidones Bml sydonis C0 17 . 19 Nephthalim v 18 esayas B ysaias Ofl Isaias v 19 uiam (66dv) scripsi uia cadd. av iordaaem a(av) 25 simulachris BDF 28 augustae] auctoiis A 30 prorogatiuam P. )

297
praerogatiuam accepit istiusmodi mulier, quae prima exiuit de gentium nationibus et perseucranti obsecratione tantum domini testimonium meruit reportare.