Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

omnes resurgemus, non omnes immutabimur. potest quoque et sic intellegi, quia, etsi pauci redempti immutari meruerunt ut Abraham Isaac Iacob Moyses, non tamen ad omnes commutatio ipsa peruenit. est etiam illud, ut non sit multitudo in commutationibus grauium peccatorum, secundum quod scriptum est, quia quorundam hominum peccata manifesta sunt praecedentia in iudicium, quosdam autem et subsecuntur. quae [*](4 cl. Rom. 4, 17 8 Ps. 43, 13 9 cf. Ps. 43, 12 15 Ps. 54, 20 19 cf. Matth. 16, 26 23 I Cor. 15, 51 28 *I Tim. 5, 24 ) [*](1 symmacus P 4 uocat a sint] suut v 6 alt. est] erat a 7 nulla B teste b 12 detrectat ftav 15 quare — 16 commutatio om. a 21 pretium BjS 22 fuit] fit {la etiam post commutatio tr. Bv ulla B 24 etsi] et A 15 abraam B ysaac DP 29 pecata A 30 quorundam ex quondam B )

295
grauia sunt atque manifesta praecedunt et sine ulla dubitatione merguntur, quae autem leuiora sunt bonis operibus saepe releuantur; beati enim quorum remissae sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata. ubi autem iniquitas propendit, nulla bonorum operum commutatione reuocatur.

Ergo et si quis est redemptus de populo Iudaeorum, non ideo redemptus, quia multam habuit aestimationem sui nec quia multitudinem habuit in commutatione sua, sed redemptus est gratis, quod te docet apostolus dicens: reliquiae secundum electionem gratiae saluae factae sunt. ubi autem gratia, non utique merito operum nec iustificatione uirtutum, sed liberalitate donantis, electione redimentis.

quod aeque scriptura te docuit dicente apostolo Paulo: si autem gratia, iam non ex operibus; alioquin gratia iam non est grastia. quid ergo? quod quaerebat Israel, hoc non est consecutus. quare non sit consecutus agnosce: quia se iustificare cupiebat, quia operum suorum iactantiam requirebat, quia fidem non detulit nec gratiam recognouit. et ideo electio consecuta quae uocantem audiuit, aduenientcm suscepit.