Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Unde dictum puto: et non fuit multitudo in com m uta t ion i bus eorum, hoc est: gratis nos dispersisti per nationes. neque enim tu quicquam per commutationem acoipis, ut animam tradas hominis; nihil enim tibi gratius est animae conuersione. sed si conuerti detractat, ipsa se tradit in nihilum, ut peccato et flagitio mancipetur. ideo tu sine pretio et sine commutatione degenerem populum uendidisti. unde in posterioribus ait: non enim est illis commutatio. quare non est illis commutatio ? quia non timuerunt, inquit, deum.