Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Deus, auribus nostris audiuimus. sic Symmachus. Theodotion in auribus nostris dixit, sicut et Septuaginta uiri. quid est quod ait \'nostris auribus\'? quodsi non satis esset \'audiuimus\', certe, si hoc placuerat, \'auribus audiuimus\' plenum erat. cum ergo additum est \'nostris\', quid sibi hoc uult, nisi ut intellegas illa esse nostra quae mentis sunt et ea esse meliora quam quae istius corporis?

et ideo quasi de alio dicit hic ipse propheta: non timebo quid faciat mihi caro, et alibi uoce mea ad dcminum clamaui, et uox mea ad deum, e t respexit m e. illa uox mea, quae auditur a Christo, non quae resultat in publico. non uult igitur suum esse quod corruptibile atque terrenum est, qui ad imaginem dei et similitudinem meminit se creatum. denique scriptura nos edocet prius hominem ad imaginem dei esse formatum, postea de luto factum. quasi ?

i superior ergo — superior enim qui antiquior — et gubernator et rector huius corporis animae uigor dicit: auribus nostris audiuimus. quis iste est nisi cui dicitur: qui habet aures audiendi audiat? sunt enim qui aures habent et mysteria audire non possunt, de quibus dicit Iesus in Reuelatione Iohannis: foras canes et ueneficos et inpudicos, quibus flajitiorum cupiditas et aerugo pecuniae aurem obstruit audiendi. consideremus igitur, quae audisse se dicant uel a quibus audisse commemorent. [*]( 6 Ps. 43, 2 Symmachus et Theodotion Ps. 43, 2 13 Ps. 55, 5 14 *Ps. 76, 2 18 cf. Gen. 1,.27. 2, 7 21 Ps. 43, 2 22 Matth. 11, 15 25 *Apoc. 22,15 26 aerugo pecuniae] cf. Hor. Epist. 2, 3, 330 ) [*]( 2 pr. et (m. fJ disciplinae om. BCml 4 exsequuntur av 5 tytulo F adoriamur] add. Explicit de titulo. Incipit de psalmo C 6 symachus A symmacus DF 7 nostris om. B 8 septuginta Ftnl auribus nostris ftav 10 cum] cur {l 13 non] et non fJ 16 quod] add. est Bm2C 17 est om. BCfi 18 ad imaginem dei hominem fiav 19 quodsi DF 23 misteria AB audire mysteria {Jav 24 ioannis BE 25 foris Fa canis Bml beneficos BmlCml 26 obstruet BCml 27 audiuisse av 28 commemorant (i )

262