Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

factus est ergo dominus sicut semen, secundum quod dictum est ad Abraham: et semini tuo, quod est Christus. semen ergo omnium Christus et ideo cadere se passus est et spargi, ut conforme corpori suo transfiguraret corpus humilitatis nostrae. hoc ergo semen salutare omnibus hominibus pullulauit et ex illo ad eius imaginem figurati quasi semina apostoli sancti missi sunt per diuersa atque

dispersi, ut in agrum ecclesiae gentes congregatae diuersis fructibus refulgenent toto orbe terrarum. isti ergo dispersiones dicuntur, sicut etiam in posterioribus idem Dauid dicit: aedificans Hierusalem dominus et dispersiones Israel congregans. dispersi sunt enim, ut nouos fructus facerent et postea ueluti triticum nouum ecclesiae horreis inueheretur.