Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Quod ostendit etiam qui sequitur uersiculus, quia dixerunt: inter gentes dispersisti nos. similiter Theodotion dixit; Aquilas autem et Symmachus: in gentibus aut inter [*]( lcf.Ex.12,11 3Aquilas etTheodotion et Symmathus Ps. 43,12 8*loh. 6,53 llloh. 6, 51 14 *I Cor. 10, 17 18 cf. Act. 16, 22 . 14,19 . 5,18 25 *Ps. 43,12; cf. Theodotion 26 Aquilas et\'Symmachus Ps. 43, 12 ) [*]( 2 iesu domini BC{J 3 aquila ACp(av) 4 theodocion B loquutus B 5 pascha Bml simmachus CD bona] add. est B{Ja 6 solum non est om. (i est om. BCmla 8 meam carnem Eav meam] add. et biberitia meum sanguinem (iav 9 non om. A 10 noster om. (i sit] add. cibus (J add. cibus sit v epulationis Bmlfta epulationcs Bm2 17 tollerauit A 19 cum in - truderentur om. a carceres av tollerantia A 21 martirium ADF 22 sed cm. DF 24 dixerunt] add. et Bv 25 simmiliter C theodocion A 26 aquila ABm2ft(av) simmachus C ) [*]( LXIV. Ambroa. pars 6. Petschenig. ) [*]( 19 )

290
gentes uentilasti nos. missi sunt enim apostoli sancti ad gentes et dispersi sunt inter gentes sicut et prophetae sancti, de

quibus supra diximus, ut in illa dispersione fructus plurimi nascerentur. ut enim dominus noster Iesus Christus sicut granum cecidit in terram et mortuus est, ut multum fructum afferret, ita etiam dispersi sunt apostoli sancti, ut bonum inter gentes semen afferrent, quo ad eorum similitudinem fructus gentium pullularet. denique scriptura hoc dicit dixisse dominum: quia propterea uos misi, ut uos eatis et fructum plurimum afferatis et fructus uestermaneat.

factus est ergo dominus sicut semen, secundum quod dictum est ad Abraham: et semini tuo, quod est Christus. semen ergo omnium Christus et ideo cadere se passus est et spargi, ut conforme corpori suo transfiguraret corpus humilitatis nostrae. hoc ergo semen salutare omnibus hominibus pullulauit et ex illo ad eius imaginem figurati quasi semina apostoli sancti missi sunt per diuersa atque

dispersi, ut in agrum ecclesiae gentes congregatae diuersis fructibus refulgenent toto orbe terrarum. isti ergo dispersiones dicuntur, sicut etiam in posterioribus idem Dauid dicit: aedificans Hierusalem dominus et dispersiones Israel congregans. dispersi sunt enim, ut nouos fructus facerent et postea ueluti triticum nouum ecclesiae horreis inueheretur.