Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Et ut scias, quia haec omnia propter nos facta sunt, ex quo ille descendit, ex illo sanctus ait: nos omnes unus panis sumus. non ergo timeamus, quia facti sumus oues escarum. sicut enim domini caro et sanguis ipsius nos redemit, ita etiam Petrus pro ecclesia multa tolerauit; multa etiam sanctus apostolus Paulus et ceteri apostoli pertulerunt, cum caederentur uirgis, cum lapidarentur, cum in carcerem truderentur.

illa enim tolerantia lniunarum et usu periculorum domini fundatus est populus et ecclesia incrementum est consecuta, cum ceteri ad martyrium festinarent, uidcntes per illas passiones nihil apostolorum decessisse uirtutibus, sed etiam propter hanc breuem uitam inmortalitatem illis esse quaesitam.