Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Substituit etiam uersiculum isium: auertisti nos retrorsum prae inimicis nostris. non est bene qui retrorsum auertitur, quia nemo mittens manum in aratrum respiciens retro habilis est regno d e i. denique uxor Loth, quia retro respexit, ad uerticem montis, [*]( 10 *Ps. 21, 2 cf. Matth. 27, 46 11 *Ioh. 16, 32 15 cf. Luc. 4, 13 17 cf. Ioh. 13, 2 23 Ioh. 14, 10 cf. Ioh. 16, 32 25 *Ps. 43, 11 27 *Luc. 9, 62 29 cf. Gen. 19, 26 ) [*]( 1 assiriorum ADP 6 correptos F 9 affectu pa dominus] deus B, om. C 10 respice] add. in v 11 quod] quo BC dominus sit DE (nonF) 16 ad tempus eras. B hoc — usque om. B 19 deo suo fiav 21 cuius] add. sicut s. I. Am2 23 solum se BCfiav 25 sustituit E 26 prae ex p** C 26 est om. fJ 29 Lot av )

286
hoc est ad superiora peruenire non potuit, sed in salem conuersa est, quae species cito soluitur nec potest usum habere diuturnum. sic sunt qui temporalia secuntur et non secuntur aeterna: et hic infatuantur a stultitia sua et futurorum gratiam habere non possunt.

sunt tamen qui retio positi obliuiscuntur superiorum et ad priora se extendunt, ut ad brauium ualeant peruenire. et Petro dicitur: uade retro me, satana, ut melius prouocetur, et in numeris prior est qui post Christum est. ideo ergo \'prae inimicis\', quia illi nos affhgunt et illi insectantur, retrorsum nos esse uoluisti, ut extendamus nos ad superiora, ut semper ante nos attendamus, persequentes inimicos nostros et eorum locum transire cupientes.