Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

U"lld" et illud, quod secundum hominem dictum est et hominis affectum, huic sententiae non repugnat. quia dixit dominus: deus deus meus, respice me; quare me dereliquisti? non quod derelictus sit dominus, qui ait alibi: q u oniam solus non sum, quia pater mecum est, sed quia secundum carnem hominis et affectum, qui in certamine gru.ui est constitutus, derelictus uidetur a domino. denique non otiose ait scriptura, quia post temptationem primam discessit ab eo diabolus usque ad tempus, hoc est usque ad certamen; ubi enim magnum certamen sacrae passionis aduenit, iterum aduersarius ad temptamenta successit.

homo autem, quando uelut in ambiguo constitutus est, putat se a suo deo esse desertum . sed quemadmodum hoc secundum carnis affectum accipimus, quia sibi homo uisus est derelictus, cuius processum operatus est Christus in corpore suo, ita etiam diuinitate sciebat se numquam derelinqui a patre, quia ipse dixit: ego in patre et pater in me et solum non esse signauit.