Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

sed interdum et quos uult in certamine coronari dominus ueluti derelinquit ad tempus, ut fide uinnant nec rebus secundis et prosperis deuotio remittatur. denique saepe, qui prosperorum cursu et secundorum usurpatione ceciderunt, corriguntur aduersis. ideo frequenter inuenimus Iudaeos post uictoriam lapsos, post seruitium correctos, quia precibus et deplorationibus deum ad se redire fecerunt.

U"lld" et illud, quod secundum hominem dictum est et hominis affectum, huic sententiae non repugnat. quia dixit dominus: deus deus meus, respice me; quare me dereliquisti? non quod derelictus sit dominus, qui ait alibi: q u oniam solus non sum, quia pater mecum est, sed quia secundum carnem hominis et affectum, qui in certamine gru.ui est constitutus, derelictus uidetur a domino. denique non otiose ait scriptura, quia post temptationem primam discessit ab eo diabolus usque ad tempus, hoc est usque ad certamen; ubi enim magnum certamen sacrae passionis aduenit, iterum aduersarius ad temptamenta successit.