Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Doceamus haec sacrae testimoniis lectionis. Sapientia dicit: ego quasi fons a paradiso dixi: rigabo meum hortum et adhuc doctrinam quasi prophetiam effundam; nam generationes suas menti hominis et bonos sensus quasi pia mater infundit. accipe etiam testimonia disciplinae: fili, ne negle.xeris disciplinam dei nec defeceris ab eo correptus;

quem enim diligit deus corripit. seuera quidem in corripiendo, sed dulcis in corrigendo est disciplina, ne fluitemus et uagemur errantes, sed recipiamur a Christo; disciplina enim non examinata uagatur, ut scriptum est. sed pro conuersatione hic posuit disciplinam. tamen sicut sapientia, ita et disciplina: et perfecta et inperfecta eodem nomine nuncupatur;

sed ubi sine adiectione uel disciplina uel sapientia nuncupantur, definitionem perfectionis accipiunt. inexaminata ergo fluitat disciplina, sed examinata non fluitat. de intellectu quoque eadem scriptura definit, quia intellectus [*]( 2 *Prou. 1,2 13*Eccli. 24,30-31. 33 17 *Prou. 3,11—12 21 *Prou. 10, 17 27 *Ps. 110, 10 ) [*]( 3 sensu scripsi sensus codd. av 5 scientiem A scientia Cml quoque] etiam in ras. C, add. et {J 6 dictionem Bfi 7 auctoritate] aid. scripture s. I. Bm2 collegimus ABCm2 has] heg A prouidentiae A 9 seuior DF distringuat ACm2 distinguat BCml 10 iustiam A 13 fons a] fossa {l 14 ortum ACmla adhunc AC 15 et om. v bonus BC, add. uidelicet v 17 nec] ne F 22 conuersatione scripsi conseruatione codd. av 23 inperfecta] infecta B 24 nuncupantur Fml sine om. DF 25 nuncupatur fJ defenitionem AmI diffinitionem (pr. f s. I. m\'!) C )

261
bonus ect omnibus qui eum faciunt. intellectus autem cum in se et sapientiae gratiam habeat et ordinem disciplinae, utique docemur quod et sapientia et disciplina bonae sint eis, qui earum instituta suis ministeriis execuntur. diximus de titulo, psalmum adoriamur.