Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

deus interdum aut progredi dicitur aut egredi aut exurgere aut descendere? non enim corporaliter deus mouetur aut de aliquo loco exit aut ad alterum transit, qui supra omnia est, aut uere exurgit, quasi in aliquo iaceat cubili uel in aliqua sede corporaliter sedeat, sed haec dicuntur, ut tu intellegas, quando et ad quem egredidicatur etadquemexurgere; legimus enim in hoc ipso pszlmo:

exurge; quare obdormis, domine? etconsiderandum. ne quando nostris improbabilibus actibus obdormire uideatur. ut in euangelio legimus, cum adhuc inperfecti essent apostoli, quod his Iesus Christus dormiebat. uerum ubi metu naufragii et timore [*](1 *Ps. 72, 27 5 *Hebr. 13, 4 8 cf. I Cor. 14, 38 9 *Matth. 7, 23 13 Ps. 43, 10 15 . 19 *Ps. 43, 10 26 Ps. 43, 23 28 cf. Matth. 8, 24-25 ) [*]( 1 quiaDF ecce] nam A se om. DF elongant se E 4 derelinquunt Frnl 5 diuisi fł iudicabit BC 6 se] add. repulisti eigo v, at cf. exempli gratia eap. 46 init. et Explan. ps. 40, cap. 6 init. 11 minostros Aml 13 re- pulisti DFav 17 adiuuamenta C 20 exsurgere BCv 23 exsurgit « 25 exsurgere BCv ipso s. I. B 26 exsurge Ci 27 nostris ne quando Fml dormire B indormire fJ 28 post quod del. in B )

283
percussi sunt, Christum excitauerunt dormientem. perfidis ergo dormit dominus Iesus, fidelibus uigilat.

Denique et qui fidelia est intrat ad deum et a neglegente deus uidetur exire atque discedere. certe inperfectos et adhuc infirmos attrahit ad se dominus, sicut legisti dicentes iuuenculas: attrahe nos; post odorem unguentorum tuorum curramus. at uero Moyses, qui iam fortior erat et electus a domino, et ascendere legitur et intrare ad dominum deum suum, sicut scriptum est: quia ascendit Moyses in montem et circumdedit lux montem. et descendit maiestas domini in montem Sina et cooperuit eum nubes sex diebus; et uocauit dominus Moysen die septimo de media nube. aspectus autem maiestatis domini tamquam ignis ardens super uerticem montis coram filiis Israel. et intrauit Moyses in mediam nubem.