Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Tamen [ ut et ipsum sanctum Dauid interrogemus, (ut), quomodo dominus plebem suam non reppulerit, colligamus. nam cum sit deus appropinquans, non elonginquans: sicut habet scriptura ueteris testamenti, utique qui appropiat non repellit. est enim misericordiae diuinae, ut nulli causa sit mortis et omnes putet esse redimendos. sed uide ne ille repellatur, qui se elongat a [*](1 *Rom. 10, 21 4 *Rom. 11, 1-2 8 Rom. 11, 5 11 cf. Rom. 11, 4 23 cf. Hier. 23,23 ) [*](1 loquentem eum BCftav 4 repulit DFav 5 israhelita DF 6 Abraham] add. de Cm2(iav repulit fiav 8 repulit Da.v plebem] add. suam Bm2 10 repulisse DFav tametsi Bav 11 repulisse ftav 12 quot A quo BCml 13 plebem — reliquerit om. a curauerunt Cml 16 adhuc om. B 18 helye DF Eliae vase om. F 1.9 chorae A chore Cm2(t(a) 21 ut post interrogemus transtuli 22 repulerit Dav cum legamus A 23 appropriansB appropians fJa 24 appropriat B, add. sic appropiat Bm2C non repellit — 25 diuinae om. a 26 illi C reppellatur A repellantur C, add. de quibus dicitur in ras. C elongant BC a domino — fag. 282,1 quoniam om. A a domino — pag. 282,1 elongant om. B )

282
domino, sicut dicit Dauid: quoniam ecce qui se elongant a te peribunt; perdidisti omnes qui fornicantur abs te. quid est \'abs te fornicantur\' ? quia turpitudinis

suae ludibriis te relinquunt et a te recedunt et a piueceptis tuis deuii sunt. denique alibi habes scriptum: adulteros autem iudicat deus disperdens eos a se, hoc est: alienando abs te perdidisti eos. ergo qui se a domino separat, ipse a domino separatur et qui non cognoscit dominum, a domino non cognoscitur et qui ignorat, ignoratur, sicut ipse dominus dixit: discedite a me omn.es operarii iniquitatis. nescio ucs, non enim scire dignatur iniustitiae ministros et iniquitatis auctores. peccator ergo non repellitur, quia ipse se repellit. hoc igitur genere dicit: nunc autem reppulisti et confudisti nos.