Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

et uidetur in paucis non reppulisse quidem populum, tamen, etsi non totum populum, sed ex eo plurimos reppulisse. unde addidit ponendo responsum dei, quod non solum in paucis seruauerit plebem, sed etiam septem milia uirorum sibi reliquerit, qui non curuauerunt genua ante Baal. uerum fuerit hoc dictum ab apostolo secundum euangelium, quoniam dominus transierat ad gentes, responsi autem diuini tempus referatur ad zelum adhuc fidei feruentem, quando etiam prophetarum gratia redundabat populo Iudaeorum. unde si Heliae tempore negauit dominus a se plebem repulsam, multo ma;is tempore Dauid uel filiorum Core, quo adhuc fides electi populi praenitebat.