Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Uide tamen distantiam. hic dum est, in domino gloriatur, illic in domino laudabitur, pro breui tempore mercedem aeternitatis accipiet. Aquilas tamen posuit: in domino gloriabimur tota die, Symmachus ait: deo hymnum d icemus per omnem diem. concordat omnium sensus, ut non desinamus circa dei laudes siue hymnum dicendo siue diuinam [*]( 3. ) per omnia momenta gloriam concinendo. qui enim hymnum dicit, puro corde et spiritaliter dicit et omne genus passionis excludit humanae, ut nullo maerore, nullius doloris acerbitate impediatur eius officium, exasperetur eius affectus, sed hymnum deo dicendo immobilis atque inreuocabilis perseueret sicut ipse Dauid, qui ait: benedicam dominum in omni tempore, semper laus eius in ore meo, sicut Iob, qui amissis filiis, interemptis omnibus p.uis, direptis facultatibus ait: dominus dedit, dominus abstulit; sit nomen domini benedictum.