Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Cum coeperint ergo illi resuscitari in confusionem perpetuam, sanctus domini dicet: in deo laudabimur tota die et in nomine tuo confitebimur in saecula. opulentus in diuitiis laudatur, luxuriosus in conuiuiis, scortator in nocte, potens in hac uita quae habet noctes; sanctus autem non in hac uita, sed in deo laudabitur, qui domino per omnia placere gestiuit, qui potest dicere: fortitudo et laudatio mea dominus. laudabitur tota die, quia honeste egit et opera sua non abscondit et crimina, sed regi patefecit aeterno, in die ambulans, non in tenebris et occultis.

unde et apostolus: sicut in die honeste ambulemus, hoc est non in ganeis atque gurgustiis, non in cubilibus et inpudicitiis, in quibus flagitiosus putat parietibus se esse tectum, ut possit dei scientiam praeterire, cum inuelata apud deum uniuersorum [*](3 *Ps. 75, 9 13 *Ioh. 5, 28—29 17 *Ps. 43, 9 22 *Ps. 117, 14 23 cf. Ps. 68,6 . 44, 2 25 . 27 Rom. 13,13 28 cf. Eccli. 23,18 (26) ) [*]( 1 que (quae a) iaculantur {la e om. A nostrae om. « 2 omnis motus DF 5 retusa BCffav 8 uesani ABfiav in om. ft 11 confunduntur ABCml 14 hii Cft 17 dicet scripsi dixit Cml dicit cet. av 19 scortatur B 23 qui Bml 25 occultus C alt. et om. fJ 27 non] sed BCDmlE scilicet DmZF et in ras. Dm2 sed E in(-m-)pudicis Cft 28 flagitiosus] stultus a, om. ABmlfJ, add. se av se om. ABmlfiav )

280
flagitia sint et occulta diuinae cognitioni peccata hominum esse non possint. ergo sanctus laudabitur in futurum, quia non quaesiuit praesentium laudem, sed gratiam futurorum.