Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Cum coeperint ergo illi resuscitari in confusionem perpetuam, sanctus domini dicet: in deo laudabimur tota die et in nomine tuo confitebimur in saecula. opulentus in diuitiis laudatur, luxuriosus in conuiuiis, scortator in nocte, potens in hac uita quae habet noctes; sanctus autem non in hac uita, sed in deo laudabitur, qui domino per omnia placere gestiuit, qui potest dicere: fortitudo et laudatio mea dominus. laudabitur tota die, quia honeste egit et opera sua non abscondit et crimina, sed regi patefecit aeterno, in die ambulans, non in tenebris et occultis.