Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

gelio esse spiritalibus uestigiis proterendos, ut uiam nostram impedire non possint, quae ducit ad secreta paradisi. habemus ergo in nobis studium diuinae cognitionis, habemus dei uerbum, quod est nomen patris. haec uere proprietas dei, quia pater Christi est, et ideo in nomine patris uenit qui uenit ut patris faceret uoluntatem. et ideo ait: in nomine patris ueni et non me suscepistis; si alius uenerit in nomine suo, i 11 um suscipietis, significans Iudaeos in antichristum credituros, qui in Christum credere noluerunt. ergo qui in Christum credit, non in arcu suo nec gladio suo sperat, sed in nomine eius spem uictoriae locat.