Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Et in nomine eius spe-rnemus insur gentes in nos. quod est nomen nisi quo proprie unusquisque significatur, quod ei non sit commune cum ceteris ? homo enim commune uocabulum est; nisi addas qui uocetur, non potest declarari. nomen ergo proprietas uniuscuiusque est, quo possit intellegi. unde arbitror quod et Moyses, uolens. propiia dei et aliquid de eo speciale cognoscere quod non esset commune cum caelestibus potestatibus. interrogauit : quod est nomen tuum?