Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

numquid ipse - propter benedictionem uteri materni - in toto orbe benedictus est et non dominus Iesus, quem uirgo generauit? et ideo non solum super homines, sed etiam supra angelos et archangelos et supra omnem sublimitatem caelestium benedictus est potestatum, sicut scriptura testatur dicens enedictus qui uenit in nomine domini; deus dominus et inluxit nobis. dominus enim deus ipse est rex regum et dominus dominantium in his quae habentur in caelis.

propter haec cornua domini Iesu et Dauid in uoce tubae corneae canens auditus a Christo est et Moyses docuit sacrificiorum ritus tubae sonitu esse celebrandos, sicut scriptum est: canite-initio mensis tuba. cui hoc nisi nobis scriptum est? menses enim ab initio lunae ueteres obseruare consuerant. luna autem ecclesia est, quae spiritalibus et euangelicis praedicationibus in abundantia pacis, ut propheta dixit, extollitur. in Christo ergo uentilabimus inimicos nostros.