Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

hicest homo qui luctatus est cum Iacob et femur eius tetigit, quo tactu patriarchae neruus obstupuit, significans ex eius successione secundum carnem se esse uenturum, qui subneruandus esset a populo Iudaeorum in sui corporis passione. quod non intellegentes mysterium statuerunt, ne neruum manducarent filii Israel.

et ideo sacri sanguinis se redemptione fraudarunt, salutiferae quoque passionis se beneficiis abdicauerunt, ne uitam mereantur aeternam, quia scriptum est: nisi manducaueritis carnem filii hominis et biberitis eius sanguinem, non habebitis uitam in uobis ipsis. qui autem manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, habebit uitam aeternam. accipe aliud.