Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

num suscepit hoc nostrum, ut suum triticum germinaret et fructum resurrectionis afferret. quaeris testimonium? audi de se dicentem: nisi granum tritici cadens in terram moriatur, ipsum solum manet; si autem mortuum fuerit, multum fructum afferet. denique ut scias, quia de dei filio dicit Moyses, ait: glorificatus inter fratres suos primogenitus. utique non Ioseph erat primogenitus inter filios Iacob, sed Ruben; nam Ioseph post plurimos erat. sed primogenitus dicitur qui uenturus erat, ut nationum populos congregaret.

Unde pulchre ait scriptura: tauri decus eius. sicut enim taurus ducit armentum, ita Christus plebem gentium duxit ad ecclesiam, induxit ad pascua, ut posset dicere: in locum pascuae, ibi me conlocauit; Super aquam refectionis constituit me. huius tauri decorem pro captu nostrae fragilitatis armenta secuta sunt praecedentem, ut uitam adipiscerentur aeternam. mugiuit hic taurus et mors refugit.